NOTARII

NOTARII
NOTARII
dicebantur apud Romanos servi, qui acta et dictata in iudicio, vel extra iudicium Notis vel literis excipiebant. Notas enim, de quibus supra, a literis non sine ratione separat Manilius, cum ait l. 4. v. 197.
——— Cui litera verbum est,
Quique Notis linguam superet.
Eorum meminit Scaevola leg. 41. §. Seio, ff. de fidei comm. Libert. Seio auri libras tres et Stichum Notarium, quem peto manumittas. Paulus l. 2. Respons. Lucius Titius miles Notario suo testamentum scribendum Notis dictavit, et antequam literis perscriberetur, vitâ functus est etc. Commendabantur a velocitate excipiendi: Manilius loc. cit.
Hic et Scriptor erit velox cui litera verbum est,
Quique notis linguam superet, versummque loquentis
Excipiens, longas nova per compendia voces.
Senec. Ep. 90. Quid verborum notas, quibus quamvis citata excipitur oratio, et celeritatem linguae manus sequitur? Vilissimorum mancipiorum ista commenta sunt. Quae verba impetere videntur dictum Isidori, qui asserit Senecam contractô omnium digestôque, et auctô numero opus effecisse in quinque milia Notarum, ut supra vidimus, Origin. l. 1. c. 21. Basilius quoque in Ep. οἱ λόγοι, ait, τὴν φύσιν ὑπόπτερον ἔχουσι, διὰ τοῦτο σημείων χρήζουσιν, ἵνα ἱπταμένων αὐτῶν λάβῃ τὸ τάχος ὁ γράφων: Ubi per σημεῖα, non literas, sed Notas intelligit, quarum inventionem nonnulli Tullio Tyroni, alii Maecenati, alii aliis tribuunt, ut visum. Martialis quoque velocitatem Notario peculiarem facit l. 10. Epigr. 62. v. 4.
Nec calculator, aut Notarius velox.
Quandoque tamen pro Amanuensi Notarius sumitur, ut ex Plinio, l. 9. Ep. 36. et Gregorio, Dialog. discimus. Alii ab his Notarit Principis fuêre, quorum meminit Cassiodorus, l. 6. c. 16. erant enim hi Principi a secretis, ut olim Scribae apud Graecos, tefte Corn. Nepote in Eumene c. 1. Erant autem Notariorum thecae, quibus includebantur styli et pugillaria. Ammian. l. 28. Maxime cum haec eadem numerantes, Norarii Prope 30. adsistant cum thecis et pugillaribus tabulis. Vide infra in voce Pugillaria, et plura
hanc in rem, apud Laur, Pignorium Comment. de Servis, ubi etiam Notariarum meminit, et Tit. Popman. tr. de Operis Serverum, nec non supra voce Logographi ac infra in voce Tachygraphia.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • NOTARII Inquisitionis — vide Tabelliones …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Aegus notarii —   Aegus notarii Clasificación científica Reino …   Wikipedia Español

  • Aegus notarii gracilis —   Aegus notarii gracilis Clasificación científica Reino …   Wikipedia Español

  • Crista dorsalis notarii — nugarkaulio keterinės ataugos skiauterė statusas T sritis kaulai atitikmenys: lot. Crista dorsalis notarii; Crista spinosa notarii ryšiai: platesnis terminas – nugarkaulis …   Paukščių anatomijos terminai

  • Crista spinosa notarii — nugarkaulio keterinės ataugos skiauterė statusas T sritis kaulai atitikmenys: lot. Crista dorsalis notarii; Crista spinosa notarii ryšiai: platesnis terminas – nugarkaulis …   Paukščių anatomijos terminai

  • Canalis notarii — nugarkaulio kanalas statusas T sritis kaulai atitikmenys: lot. Canalis notarii; Canalis vertebralis ryšiai: platesnis terminas – nugarkaulis …   Paukščių anatomijos terminai

  • Corpus notarii — nugarkaulio kūnas statusas T sritis kaulai atitikmenys: lot. Corpus notarii ryšiai: platesnis terminas – nugarkaulis siauresnis terminas – apatinė nugarkaulio ketera siauresnis terminas – šoninė šonkaulio pakyla siauresnis terminas –… …   Paukščių anatomijos terminai

  • Crista ventralis notarii — apatinė nugarkaulio ketera statusas T sritis kaulai atitikmenys: lot. Crista ventralis notarii ryšiai: platesnis terminas – nugarkaulio kūnas siauresnis terminas – keteriniai langeliai …   Paukščių anatomijos terminai

  • Juncturae notarii — suaugusių krūtinės slankstelių jungtys statusas T sritis jungtys atitikmenys: lot. Juncturae notarii ryšiai: platesnis terminas – jungtys siauresnis terminas – nugarkaulio ir sudėtinio kryžmens sąnarys siauresnis terminas – sinostozė siauresnis… …   Paukščių anatomijos terminai

  • Lamina transversa notarii — skersinė nugarkaulio plokštelė statusas T sritis kaulai atitikmenys: lot. Lamina transversa notarii ryšiai: platesnis terminas – nugarkaulis siauresnis terminas – skersiniai langeliai …   Paukščių anatomijos terminai

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”